Quomodo vero ex his tegebatur tabernaculum, videamus prius. Secundum Bedam protendebantur decem cortinae sibi copulatae per transversum, scilicet tabernaculi; totum operientes tabernaculum, et descendentes per latera, uno cubito distabant ex omni parte a terra. Et quia simul junctae quadraginta cubitos implebant, longitudinem tabernaculi quae erat triginta cubitorum tegebant. Et quinque cubiti dependebant juxta latus occidentale, alii quinque tantum descendebant ante aperturam, quae erat ad orientem. Tamen ne incompositae penderent utrobique, cortinae transgredientes duo magna latera tabernaculi usque in medium aperturae trahebantur, ibique mutuo jungebantur, et similiter in latere occidentis. Et ita ex omni parte tabernaculum erat tectum cortinis, uno tantum cubito circa terram ex omni parte non velato. Superponebantur saga similiter per transversum, sed quia erant triginta cubitorum, per latera descendebant usque ad terram, et ita cubitum cortinis non velatum ipsa velabant. Sed quia ex transverso quadraginta quatuor cubitos habebant cum essent undecim simul juncta, et unumquodque erat quatuor cubitorum, longitudinem tabernaculi triginta cubitis tegebant; de quatuordecim qui supererant, septem descendebant ad occidentem, et septem ad orientem. Partes vero sagorum, quae supererant, pendentia juxta latera duo magna, usque ad terram, ex utraque parte reducebantur, ad tegendum introitum orientalem. Sed quia septem cubiti ex utraque parte veniebant, in spatio vero introitus decem tantum erant, supersuebatur sagum sago. Vel forte in summitate cujusque, duo cubiti retroplicati consuebantur, instar orarum vestimenti, et tunc ex aequo venientia saga, de lateribus in medio introitus, copulabantur in eodem loco, in quo et cortinae, et similiter in latere occidentis. Propter hujusmodi supersuturam, vel replicationem sagorum, dicit Beda primo dixisse Dominum Moysi: Sextum sagum in fronte tecti duplices, id est dimidium sagum, quod excedit cortinas in introitu, supersues, vel replicabis. Et post planius addidit, quod superest in sagis, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi, id est latus occidentis. Duplicabantur autem ita, ut impetum ventorum possent sustinere, et secundum hanc dispositionem, tabernaculum ex omni parte tegebatur sagis usque ad terram, et nil ex eo videbatur; et tentorium, quod erat in introitu pretiosum, inutiliter ibi erat, et cum sacerdotes intrabant tabernaculum, vel necesse erat attollere saga et cortinas, ut subintrarent, vel in medio jungebantur uncinis, et annulis, ad introitum eorum dissolvebantur.